SECURUS

SECURUS
SECURUS
apud Stat. Theb. l. 8. v. 14.
Illum et et securi circumspexêre fragorem
Elysii ---
est omni metu exemptus, quippe in perpetua iam beatitudine vivens. Unô enim hô verbô omnem absolutam felicitatem indicavit. Pariter de Diis suis Lucretius l. 6. v. 57.
Nam bene qui didicêre Deos securum agere aevum.
H. e. omni fortunâ, affectu, spe, metu, iracundiâ, curâque omni quietum, Ut fingebantur Numina Epicuraeorum, quae salse propterea neque caput neque praeputium habere, dixit Varro. Patiter de Sapiente homine idem Lucretius l. 3. v. 952.
Cur non ut plenus vitae conviva recedis?
Aequô animoque capis securam stulte quietem?
Qui talem securitatem, ex Philosophia sua, vitâ functis omnibus adscribit, qualem Statius solis per virtutem in Elysios campos translatis. Eôdem l. 3. v. 212.
Quod simul atque hominum leti secur a quies est
Indepta, atque animi natura, animaeque recessit,
Et sic Bardos Gallorum securos, contemptores nimirum omnium fortuitorum, animôque velut praesentem iam aeternitatem gloriae adeptos, celebrat Lucan. l. 1. v. 449.
Vos quoque, qui fortes animas, bellôque peremptas,
Laudibus in longum vates demittitis aevum,
Plurima securi fudistis carmina Bardi etc.
Casp. Barthius Animadv. ad Statium d. l. Vide quoque supra, ubi de Asphodeli pratis. Aliter vox sumitur apud Vopiscum in Benoso, c. 14. Ipse quantumlibet bibisset semper securus et sohrius et ---- adhuc in vino prudentior. Hîc enmim est ἔμφρουρος, qui eatenus bibit, ut adhuc sui compos sit et mente consistat. Ita enim Graeci ἔμφρουρον accipiunt, quem vinum non deposuit, nec ce mentis statu deturbavit: ἔμφρακτος etiam dicebatur. Unde ἀποχαρακωθῆναι ὑπὸ τȏυ ὄινου Graeci eleganter dicebant, i. e. vinô expugnari, ab ἀποχαρακῶσαι, quod est vallum rumpere et exsindere munimentum. Sed et securum hîc dicas, cui arcana tuto possis credere etc. Vide Salmas. ad loc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • securus — index safe Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Securus — The Securus was a German automobile manufactured only in 1906. A two speed tricar, it was built in Berlin by Max Ortmann.ReferencesDavid Burgess Wise, The New Illustrated Encyclopedia of Automobiles …   Wikipedia

  • Securus, S. (1) — 1S. Securus (21. Febr.), steht als Martyrer ungenannten Ortes in den Verzeichnissen. S. S. Victorinus. (III. 243.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Securus, S. (2) — 2S. Securus (2. al 30. Dec.), ein Marlyrer in Africa. S. S. Severus.46 (EI.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • securus — Safe; secure; sure …   Ballentine's law dictionary

  • Stenodynerus securus — ? Stenodynerus securus Научная классификация Царство: Животные Тип: Членистоногие Класс: Насекомые …   Википедия

  • MONS Securus — Montsegur, locus Galliae, in provinc. Gothia, quod probe munitus tutos ab hostibus incolas redderet atque securos, sic appellatus. Hadr. Vales. Notit. Gall …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PORTUS Securus — vulgo Pverte Seguro, urbs Americae meridionalis, in Brasilia australi, versusoram maris Brasilici, sub Lusitanis. Ab ea provincia adiacens dicitur Captitania de Pverto Seguro, Praefectura portus Securi, inter Praefecturam insularum ad Boream, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • quidquid enim sive dolo et culpa venditoris accidit in eo venditor securus est — /kwidkwid enam sayviy dowlow et kalpa vendatoras aeksadat in iyow vendatar sakyuras est/ For concerning anything which occurs without deceit and wrong on the part of the vendor, the vendor is secure …   Black's law dictionary

  • Quidquid enim sive dolo et culpa venditoris accidit in eo venditor securus est — For as to anything which happens without deceit or fault of the vendor, as to that, the vendor is secure …   Ballentine's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”